Latin
iii
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica iii
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA sciplina quae coeli ac siderum ejus contemplationem proponit, nobilis omnino &augusta est: digna quam universi liberales &ingenui homines addiscant atque cognoscant. Sed quo sublimior &excellentior haec est scientia, eo magis in mentem mihi venit mirari stupiditatem ac socordiam hominum, qui eam non solùm ipsi aspernari &negligere, verùm alios quoque huic incumbentes risui habere solent, non intelligentes in se vulgatum illud torqueri posse, Artis osorem esse tantummodò ignorantem. Paucißimi sanè reperiuntur, qui Astronomiae doctrinam hodie pro dignitate colant. Rursum tamen mirari desino, si video quam barbare, quàm intricatè &perplexè hactenus Astronomi sua dogmata proposuerint, nulla ha bita ratione legum Logicarum, quas observare omnino necessum erat. Si enim scripta plerorumque examines, artem suam ab aliis artibus neutiquam distinxerunt, sed cum iis, cum quibus communem usum habere videbatur confuderunt, &hac confusione multos à nobili sua scientia absterruerunt: Nempe indistinctè docentes Geometrica, Arithmetica, Astronomica: quae tamen singulae artes proprio fine quem obtinent, proprioque subjecto distinctae, distinctis etiam praecepiis universalibus sunt explicandae.