Latin
EPISTOLA DEDICAT
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica v
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA DEDICAT. tua diligentia tuaque in nostris praelectionibus sedulitas &candidum pro tua aetate de Ramea disciplina judicium; pro qua summam quoque tuam erga me gratitudinem, quae non minimam in discipulis laudem promeretur expertus fui. Hunc igitur libellum commendatum habe, nec tamen idcirco alios aspernare. Laudandi sunt veteres, quòd invenire aliquid semper studuerint: non reprehendendi sunt, ut maximè fastigium non sint assecuti. Interim tamen &posteri laborare, discere, inquirere, &à majoribus inchoata perficere debent, eò quòd illi non potuerint omnia. Vale, &in liberalibus ingenuisque artibus sedulò perge. ISA: