Latin
iv
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica iv
Unproofread scanNot analysed yet
Non autem artis hujus scientiam nancisci licebit, nisi methodum quandam per universalia theoremata iuxta leges κατὰ παντὸς, καῦ αὐτὸ, καθόλου πρῶτον descriptam habueris. Itaque ut nihil haberent tyrones, quod conquererentur de prolixitate aut perplexitate: introductionem quandam aut rudimenta artis Astronomicae in methodica globi coelestis explicatione meditati sumus, ut facilè ac breviter eam omnes ac singuli perspicere &addiscere possent. Quod dum facimus, cogimur certè plu rima aliena &heterogenea omittere, quae alii tamen in suis libris copiosè proposuissent: qualia sunt praecepta de lineis, superficiebus, &variis corporum speciebus: haec enim Geometricae artis propria sunt: item tractatus de ventis ac ventorum regionibus, de elementis, quorum naturam &affectiones explicare physicorum proprium est. Methodum quoque in plerisque immutare cogimur: quandoquidem haec ritè observata plurimum facit, tum ad perspicuitatem, tum ad memoriam sive faciliorem praeceptorum perceptionem. Hanc proinde Sphaericam Isagogen tibi, Meinharde, dedicaro placuit, quòd te liberali ac sincero ingenio praeditum de meliore artium reformatione optimen sentire intellexerim: cujus rei documento fuit