Latin
ECLIPE
Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 37
Unproofread scanNot analysed yet
pauxillum superfuisse: minuto 40. minùs, idque dubium: denique minuto 42. post Horam primam, nihil amplius apparuisse, nisi confusum pallorem, qui meram umbram solet, ut praeire advenientem, sic abeuntem sequi. Si phasinD. cum hâc ultimâ O: comparem, videtut emersio 7. vel 8. minuta ultra unam horam exegisse. His tamen Ego nondum contentus, pro tutiori temporis reductione, tres alios excepi siderum positus, distinctis vicibus, diu post Eclipseos finem; scilicet Altitudinem Caniculae minoris 36°. 36. quae congruit Horae 13. 53. : &Rigel sive sinistri pedis Orionis transitum per Meridianum, quirespondit Horae 14. 3. :denique rursus elevationem Procyonis 39. 0. unde Hora datur 14. 12. annotatis ubique Horologiorum indicationibus, ut eas postridie ad hanc normam emendarem. Habes Historiam observati à me deliquii lunaris: quae si cuipiam in minutioribus circumstantiis videtur nimis scrupulosa, sciat nihil diligentiae hîc posse nimium esse, in tàm subtili negotio, cui non Astronomiae tantùm, sed &Geographiae pars magna innitatur; idque potissimùm prodesse curiositatem, ut phasium duarum consensus, alicujus tertiae dissensum prodat &emendet. Illis autem qui simpliciter tantùm principia &fines notant, nunquam gratis credo; nisi addant quoque intermedia: cùm sciam quam proclive sit in extremitatibus labi. Nunc superest ut narrata transferamus ad usum, cujus gratiâ illas noctes duximus insomnes. Elicita ex observatione. Sex praecipuè Quaestiones sunt, quarum decisio hinc dependet. illas ordine resolvam. 1. Quaeritur Medium Eclipseos, quo momento contigerit ipsa vera sive diametralis oppositio luminarium? &an prognosticis calculorum consenserit?