Latin
ECLIPE
Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 38
Unproofread scanNot analysed yet
equidem si duas haberemus phases, unam crescentis umbrae, alteram decrescentis, ambas magnitudine sibi ad amussim congruentes, facilè hinc tempus medium, per bipartitionem intervalli adipisceremur: quia verò tales non datae sunt ultrò citroque ad unguem pares, conferamus quas possumus, &probabile quid eliciamus. Prima Phasis Aquantitate videtur Septimae C respondisse, cum utrobique luxerit ferè semiperipheria. Illa contigit Hör. 10. min. 20. ista Hor. 13. min. 2. differentia intercedit Hor. 2. 42. ejusque semis Hor. 1. 21. ita Medium cecidisset in Hor. 1141. Altera Phasis B posset cum Sextâ F. conferri, adhibita tamen reductione, quoniam ibi 3. tantùm digiti fulserunt, hîc autem paulò plus. Illa cecidit in Hor. 10. 33. ista in H. 12. 57. diffr. H. 2. 24. semis H. 1. 12. ita medium foret Hor. 11. 45. at certum est, aliquid esse demendum, quia posterior lux priorem superavit. sint ergò 44. vel 43. minut. tantùm. Tertia Phasis C. parùm habuit luminis, plus tamen quàm Quarta D. illam excepi Hor. 1048. hanc H. 12. 35. diffr. est H. 147. semissis ejus Minut. 53 1/2. ita nunc medium cecidisset ad Hor. 11. 41172. sed quia constat hîc aliquid addendum esse, fuerit igitur minuto 42 vel 43. adeoque cum hae duae posteriores comparationes opposito modo se habeant, id est, una excedat medium, altera deficiat, tutò bipertiamur eas. atque concludamus Horam 11. minut. 43. pro Medio limitato; quod à veritate vix poterit integro minuto aberrare. Francofurti ad Oderam, quae Tubingâ est 1/2 Horae orientalior, responderet hoc tempus ous, tribus minutis post mediam noctem: atOriganus ibi computavit ex Tychone ad Hor. 11. 54. temp. app. patet igitur Eclipsin sextante circiter horae seriùs contigisse, quàm promitteretur. 2. Durationem, quod attinet, quamvis totam neuter nostrûm observârit, est ea tamen ex jam disputatis facilè conjicienda. Si enim ab O. fine, qui mihi circa Hor. 13. 41. obtigit, inventum illud Medium subtraham, nempe H. 11. 43. restant non omninò duae horae pro dimidiâ duratione: quae duplicatae faciunt, non plenè 4. horas, sed 3. tantùm &56. m. pro Totâ. Quam idem Origanus ibidem computavit, ex unius calculo Hor. 4. 31/2. ex alterius H. 4. 17. ita ut minimùm Octante horae veritatem excedat. Scilicet Luna ibi altior ibat (ubi trajectus umbrae brevior est) quàm opinabatur Tycho: cujus rei alia quoque mihi sunt documenta. 3. Differentia Meridianorum, inter loca nostrarum habitationum, similiter hinc innotescit. Nam totalis immersio Tibi observata est Parisiis inter min. 17. &22/. post Horam 10.