Latin
ECLIPE
Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 39
Unproofread scanNot analysed yet
quamvis conjectura mea huic posteriori faveat, esto tamen inter ambo extrema probabile medium, donec ista certiùs aliunde acquiramus, scilicet Hor. 10. min. 20. Eadem totalis obscuratio, phasin C. proximè secuta, mihi Tubingae contigit Hor. 10. min. 49. vel 50. ad sumum. Itaque tua Vros esset semisse Horae circiter, sive 7 1/2. gradibus occidentalior, Oppidum verò meum tantundem orientalius. Vester Orontius longitudinis differentiam statuit 9. ferè graduum: Apianus extendit ad 9–: Tycho ponit 8 1/2: Rudolfinae 7. Mercator 7 1/2: Stofflerus 51/2. tantùm; ut inter hunc &Apianum discrimen intercedat integrorum 4. graduum, qui Vobis 75. Leucas Gallicanas faciunt, nobis 45 Mi lliaria Germanica. Proh pudendam incertitudinem! quam quivis è vulgo Tabellarius redarguere posset; cum Lutetia vestra &nostra Stutgardia, proxime subsint eidem parallelo. Sed haec in editione Arabici Abylfeda (quam difficiles Mercatus &Bella nostra huc usque remorantur) discutiam accuratius, Deo volente. 4. Pro Semidiametro Umbrae noscendâ, eligo Phasin E. caeteris certiorem, cujus tempus fuit Hor. 12. 45. inclinatio 45° grad. digiti 2. &ex hisce datis in circulo Vmbrae circa C. centrum, sive Nadir Solis descripto, duco verticalem VC. atque constituo angulum VCF. inclinationi respondentem, quae fuit 45°, ibique adapto lunam ita circa E, ut ejus portio eminens extra umbram, FG. duobus illis digitis respondere intelligatur. Deinde computo ad id momentum, sectionem Verticalis &Eclipticae, quae reperitur 59. 30. pro illius modulo angulum VCH. adjungo, continuatâ HCN. quae mihi Eclipticam repraesentabit, &cum vicinâ constituit angulum HCF. 14. 30. Postea circumspicio inter Phases anteriores, an magnitudine parem reperiam; cumque talis praecisè non extet, sumo proximè majorem B, quae trium fuit digitorum, &reduco ad aequalitatem, pro unius digiti excessu, ejus tempori addendo 5.