Latin
6
Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 6
Unproofread scanNot analysed yet
Excitavit me nobilis haec occasio, ut sepositis interim Geographicis molitionibus, correctioni motûs Mercurialis, toto bimestri ex quo Tuas accepi, unicè incubuerim: nè scilicet neglectu periret usus tàm praeclarae Tηρησεως, quae Astronomiam, hâc potissimùm parte morbidam, refocillare sola posset. Ac inde mihi totus liber est enatus, major quàm qui praesentibus Nundinis extrudiqueat. Erant enim aliorum quoque Observationes conferendae, supputandae, retexendae, in unius demonstrationis corpus coagmentandae, ut omnia sibi aptè constarent. Conquisivi ergò undique, supra centum &quadraginta, quarum 16. sunt Priscorum, 22. Waltheri, 7. Tychonis, paucissimae aliorum (Hassiacas nondum videre datum est) caeterae omnes ad nonaginta unius Mâstlini, Domini Praeceptoris &Antecessoris mei, p. m. ab ejus filio Paternarum artium perito haerede M. Gotfrido. Collega meo, benevolè mihi communicatae, pleraeque hîc Tubingae continuo vicennio collectae, ab Anno 1572. ad 1591. nam (quod saepè mirabar) reliquis 40. vitae annis, ab ejusmodi curis abstinuit, talium fortè satur longaevus senex. Quamvis verò praecipuas, more suo, sine instrumentis alijs, nudo filo exceperit, in decussatione quatuor fixarum, ut ex editione percipies (unde mihi earum resolutio Trigonometrica, tantò fit operosior, quantò illi facilior erat ocularis inspectio) est tamen haec ipsa simplicitas ingenua, depravationi minùs obnoxia vel suspecta, quàm aliorum, qui apparatus organorum jactando, ad praeconceptas Hypotheses suas detorquere putantur: cùm noster nihil inde condiderit ipse, sed haec Empeirica, vel si mavis Historica coeli, fide bona scripsisse contentus, reliquerit mihi aut alijs materiem congestam, velut ligna, lapides, calcem &arenam, unde Mercuriale Palatium aedificaremus.