Latin
7
Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 7
Unproofread scanNot analysed yet
Ad cujus fabricae firmitatem plurimùm conferret, si etiam lacobus Golius, communis noster, aliquid mediae vetustatis promeret ex Ibn-lunis Aegyptio authore, quem inter caeteras Arabum gazas, pro Acad. Lugd. B. primus in Europam ex Oriente advexit, vir talium aequè ac idiomatis callentissimus. quia enim sub Chalipha Phatimaeo, Abu-Haly Almansore vixit, cujus jussu &auspicijs coelo vacavit, conjicio ejus observationes haud recentiores esse Anno Hegirae 370. quo tempore Christianis ista securè negligebantur, ideò posse de inaequali progressu Apogaei (quis esset, pro mea suspicione) testari. tum quia ipsius specula CLAXII S non procul Cahiro dissita, hisce locis nostris multò fuit australior, &coelo gavisa sereniori, ubi Nilus vapores non exhalare dicitur, fit mihi verisimile, austrinas quoque partes Eccentri, observatas ibi esse, quas Theoriae integritas omninò desideraret. Potuisset eadem Goliana bibliotheca, quae 3.