Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 101
Unproofread scanNot analysed yet
succinum, gagates, sulphur) corporis interpositione (vt chartae, foliorum, vitri, aut huiusmodi) impeditur actio, cùm via illa impedita &obstructa fuerit, vt illud quod exhalat peruenire ad corpusculum alliciendum non possit. Terrestris &magnetica cortio &motus, interpositis corporeis impedimentis, demonstratur etiam in aliorum corporum praecipuorum à primariâ formâ efficientijs. Luna cum telluris internis partibus (supra omnia astra) propter propinquitatem &formę similitudinem conuenit: Luna motus aquarum &aestum maris efficit, repleta littora &exinanita bis facit, à puncto aliquo certo coeli delato sydere ad idem punctum per diurnam reuolutionem: motus ille aquarum incitatur, &intumescunt maria, &residunt, non minùs cùm Luna sub horizonte fuerit &in imo coeli, quam si suprà finitorem eleuata esset. Ita tota interposita moles terrestris cum infrà terram est, non resistit actionibus lunae, quin in quibusdam coeli positionibus, cùm sit infra finitorem, maria nostris regionibus finitima mouerentur, &eadem concussa eius potentiâ (licèt nec radijs percutiantur, nec lumine illustrentur) surgerent, accederent magno cum impetu, &recederent. Sed de aestus ratione aliàs: hîc tantùm attigisse limen quaestionis sufficiat. Perindè nihil apud nos potest esse reconditum a telluris aut lapidis magneticâ dispositione, omniaque magnetica corpora à terrenâ imperante formâ in ordinem reducuntur, &magnes ferrumque cum magnete solidis interpositis corporibus compatiuntur. CAP. XVII. De magnetis casside ferreâ, quâ supra polum (virtutis ergô) armatur, eiusque efficientiâ. Oncaua lamella rotunda latitudinis digiti, applicatur conuexae magnetis superficiei polari, &artificiosè connectitur: Aut glans ferrea à basi in conum obtusum assurgens, excauata paululùm, &lapidis superficiei coaptata, alligatur magneti. Ferrum sit optimum aciarium, lęuigatum, splendens, &aequale. Tali instrumento magnes qui antea tantùm vncias 4. ferri sustulit, nunc vncias 12. attollet. Sed maxima coëuntis, seu potiùs vnitae naturae vis conspicitur, cùm duo magnetes, nasis ferreis armati, conuenientibus polis (vulgò contrarijs) sic vniuntur, ut mutuò sese attrahant, attollantque.