Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 102
Unproofread scanNot analysed yet
Ita pondus vnciarum viginti attollitur, cum inermis lapis alter tantùm vncias 4. ferri alliciat. Magneti armato firmiùs vnitur ferrum quàm magneti, &ideò maiora pondera attollit, quià armato pertinaciùs haerent ferra: contiguâ enim magnetis pręsentiâ, ferruminantur inter se, cumque armatura vigorem mag neticum eius pręsentiâ conceperit, &alterum ferrum adiunctum simul à magnete praesente vigorem induerit; firmiter connectuntur. Mutuo igitur ferramentorum validiorum contactu, valida est cohaerentia. Quod etiam apparet &ostenditur per bacilla inter se cohaerentia, lib. 3. cap. 4; tùm etiam vbi de pulueris Chalybici in corpus vnitum concretione agitur: Ob eamque causam ferrum propè magnetem positum detrahit ferrum quoduis idoneum à magnete, si modò ferrum tangat: aliter in maxima propinquitate non surripit illud. Non enim coeunt magnetica ferra intrà orbem virtutis, aut propè magnetem, maiori conactu quàm ferrum &magnes; sed adiuncta vniuntur fortiùs, &quasi ferruminantur; quanquàm ijsdem agentibus viribus substantia maneat eadem.