Latin
CAP. XXXII
William Gilbert, De magnete 115
Unproofread scanNot analysed yet
Duo fila ferrea magneticè excita, cum iustis suberis corticibus in aqua fluctuantia, ad contactum contendunt, &conuenientibus terminis mutuò sese feriunt, &connectuntur. Coitio firmior est &celerior, quàm fuga &diuortium, in paribus magneticis. Ignauius repelli magnetica corpora quàm allici, manifestum est in omnibus magneticis experimentis; in fluctuantibus super aquam lapidibus in conuenientibus cymbis; tum in ferreis filis aut bacillis (per corticem traiectis) natantibus, &magnete probe excitis; &in versorijs. Quod ideò euenit quià cùm facultas alia sit coitionis, alia conformationis dispositionisue; fuga &auersatio tantùm fit ex disponenti; congressus verò ex mutuò alliciente ad contactum &disponente, duplici scilicet vigore. Disponens vigor, coitionis saepè est tantùm praecursor, vt conuenienter sese habeant ante congressum; quarè etiam conuertuntur ad conuenientes terminos, si per impedimenta ad eos peruenire possunt. CLI uo. Simagnes per meridianum diuisus fuerit in duas partes aequales, separatae partes sese mutuò fugant, in conueniente &aequali distantia polorum rectè appositorum: maiore etiam velocitate fugant se mutuò, quàm cum incongruè polo polus opponitur. Veluti pars magnetis B apposita propè alteram partem A fugat illam in sua cymba fluctuantem, quià D declinat ab F, &E à C: At si Brursus exactè iungatur cum A, consentiunt, &vnum fit corpus magneticum; in vicinitate verò inimicitias agunt. Quòd si altera pars lapidis conuersa fuerit vt C respiciat D, &F respiciat E, tunc A insequitur B intrà orbem donec coniungantur.