Latin
CAP. XXXII
William Gilbert, De magnete 116
Unproofread scanNot analysed yet
Fugiunt partes lapidis meridionales à meridionalibus, &septentrionales à septentrionalibus: Attamen si per vim cuspidem ferri meridionalem nimis propè admoueas meridionali parti lapidis, apprehenditur cuspis, &amicis amplexibus ambo connectuntur: quia statim verticitatem ferro insitam conuertit &praesens immutat potentior lapis, suisque viribus ferro constantior. Conueniunt enim secundùm naturam si aut conuertendo aut immutando sit vera conformitas, &iusta coitio, tum etiam directio regularis. Magnetes lapides eiusdem figurae, magnitudinis, &roboris, pari efficaciâ alliciunt sese mutuò &in aduersâ positione simili vigore sese mutuò pellunt. Bacilla ferrea non tacta, licèt paria &ęqualia, diuersis tamen plerunque viribus se mutuò agunt: qui à vt acquisitae verticitatis, firmitudinis etiam, &roboris diuersae sunt rationes; ita validiùs excita magis strenuè concitant. Ferramenta vno &eodem polo excita, illis terminis in quibus excita fuerint sese mutuò pellunt; tum etiam aduersi illis ferramentorum fines inter se inimicitias agunt. In versorijs quorum cuspides affrictae fuerint non cruces, cruces pellunt se mutuo, sed infirmiter, &pro longitudinis ratione. In paribus versorijs cuspides tacti eodem magnetis polo, paribus viribus cruces alliciunt. In longiore versorio, crux à cuspide breuioris ferri aegriùs aduocatur; crux breuioris à cuspide longioris validiùs: quia crux longioris versorij verticitatem habet imbecillem; cuspis verò fortiorem. Cuspis longioris versorij cuspidem breuioris vehementiùs abigit, quàm cuspis breuioris cuspidem longioris; si alter liber super acum, alter in manu teneatur: nam licèt aequaliter ambo eodem magnete exciti fuerint, longior tamen suo cuspide propter maiorem molem praeualet. Bacilli ferrei non exciti, terminus meridionalis ducit borealem, &borealis meridionalem; etiam &partes meridionales pellunt meridionales, &boreales, boreales. Si magnetica diuisa fuerint, aut quouis modo disrupta, vnaquaeque pars terminum habet septentrionalem, &meridionalem. Versorium tam longè mouetur à magnete interposito obice, atque per aërem &medium apertum. Affricta bacilla super polum lapidis, eundem polum affectant &„insequuntur: Errat igitur Baptista Porta, qui capite 4. dicit, si ean„dem admoueris partem parti quae ei vires conciliauit, horret, ex„ pellit &deturbat eam, contrariamque &oppositam partem trahit. Magnetis ad magnetem, magnetis ad ferrum, ferri etiam ad ferrum, eaedem conuersionum &inclinationum rationes.