Latin
CAP. XXXIIII
William Gilbert, De magnete 120
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXIIII. Cur magnes in polis suis diuersâ ratione robustior sit; tam in borealibus regionibus, quàm australibus. Elluris virtus eximia magnetica, huius magnetici experimenti subtilitate egregiè demonstratur. Detur terrella vigoris non contemnendi, aut magnes longus aequalibus terminorum polarium conis; sed in aliâ quâuis figurâ, quae non sit exactè rotunda, facilis est error, &experimentum difficile. Terrellae polum verum Borealem, in Borealibus regionibus attolle suprà finitorem directè versus Zenith: manifestum, quòd obelum ferri maiorem erigit in polo boreo, quàm potest meridionalis polus eiusdem terrellae, versus summum coeli eodem modo conuersus. Idem etiam demonstratur exiguâ terrellâ eodem modo positâ suprà maiorem. iij lls Esto terra vel terrella maior a b, terrella etiam minor a b, obelus super septentrionalem polum terrellae minoris erigitur maior, quàm potest eleuare b polus terrellae minoris, si ad superiora conuersus fuerit. Atque A polus minoris terrellae vires habet à maiore, declinans à Zenith ad horizontis planum siue libellam.