Latin
CAP. XXXIIII
William Gilbert, De magnete 121
Unproofread scanNot analysed yet
Iam verò si eodem modo dispositâ terrellâ, ferramentum inferno polo &meridionali apposueris, majus pondus alliciet &retinebit, quàm Borealis polus poterit, si versus inferiora conuersus fuerit: Quod sic demonstratur; sit A terra vel terrella; E polus Borealis, aut locus aliquis in magnâ aliquâ latitudine; B terrella maior suprà tellurem, aut terrella minor suprà terrellam maiorem; D polus meridionalis; Manifestum quod D (polus austrinus) allicit majus ferrum C, quàm poterit F (polus boreus) si deorsum conuersus fuerit ad positionem D, versus tellurem aut terrellam in septentrionalibus regionibus. Magnetica per magnetica vires acquirunt, si iustè &secundùm naturam, in viciniâ &intrà orbem virtutis posita fuerint: Quarè terrella cùm imponitur telluri, aut terrellae, ita vt meridionalis polus sit conuersus ad septentrionalem; septentrionalis verò auersus à septentrionali; polorum eius virtus &vires augentur. Itaque septentrionalis polus terrellae in tali positione, maiorem attollit obelum, quàm meridionalis, si meridionalis auersus fuerit. Similiter meridionalis polus in iustâ secundùm naturam constitutione vires acquirens à tellure aut à maiore terrella, maiores ferri bacillos allicit retinetque. In alterâ parte globi terrestris versus austrum, vt etiam in australi terrellae parte, contraria est ratio: Meridionalis enim terrellae polus auersus, robustior est, vt etiam &septentrionalis polus conuersus.