Latin
CAP. XXXVII
William Gilbert, De magnete 124
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXVII. Vsus magnetis in eo quòd ferrum affectat. Er coitionem magneticam experimur venam ferri in camino fabri ferrarij, eadem vritur, comminuitur, lauatur, siccatur, quo modo alienos humores deponit: magnes in ramentum loturâ collectum imponitur, qui scobem ferream ad se allicit, ea pennis detersa catino excipitur, atque magnes vsque eò in ramentum loturâ collectum imponitur, &scobs detergitur, dum restet quam ad se alliciat: Ea autem simul cum halinitro coquitur in catino donec liquescat, &ex ea ferrea massula confletur. Quòd si magnes citò facileque scobem ad se traxerit, venam ferri diuitem esse conijcimus; si tardè, pauperem; si prorsus eam respuere visus fuerit, ferrum paulum aut nihil in se continere. Perindè ferri scobs ab alio metallo secerni potest. Multa etiam sunt ludicra cùm ferrum occultè applicatur corporibus leuioribus, quod tractum motu magnetis non apparentis, stupendas facit incitationes illis qui causam ignorant. Talia quidem plurima vnusquisque ingeniosus artifex, arte ioculatoriâ tanquàm incantationibus &praestigijs praestabit. CAP. XXXVIII. De aliorum corporum attractionibus. Vlgus philosophantium &exscriptores saepiùs ex aliorum monumentis in physiologia opiniones &errores repetunt, de variorum corporum attractionibus; veluti Adamantem ferrum attrahere, &à magnete surripere: Magnetes varios esse; alios qui aurum attrahant, alios qui argentum, aes plumbum; etiam qui carnem, aquas, pisces alliciant. Sulphuris flamma dicitur ferrum &lapides petere; ità naphtha alba ignem allicere. Dixi antea corpora naturalia inanimata, non aliter in globo telluris attrahere, aut attrahi ab alijs, quàm magneticè, aut electricè.