Latin
CAP. XXXVII
William Gilbert, De magnete 125
Unproofread scanNot analysed yet
Qua rè nec verum est quòd magnetes sint qui aurum aut caetera metalla alliciant: quia magneticum non trahit nisi magneticum. Quanquàm Fracastorius dicat, se ostendisse magnetem argentum trahentem; quod si verum sit, ob immixtum artificiosè illi argento &latens in eo ferrum fieri necesse erat; aut quòd natura (vt aliquandò, sed rariùs facit) miscuit cum argento ferrum: ferrum enim rarò miscetur cum argento à naturâ, argentum verò cum ferro rarissime aut nunquam. A monetarum falsarijs, aut principum auaritiâ in cudendis monetis, ferrum miscetur cum argento; qualis fuit Antonij denarius, si modò Plinius verum commemoret. Sic Cardanus (ab alijs forsan deceptus) magnetis quoddam genus dicit esse, quod argentum trahit: addit experimentum eius rei vanissimum; si ergò „(inquit) tenuis virgula ex argento eo infecta fuerit, vbi versatilis „constiterit, ad argentum (praesertim multum) licè sepultum con„uertetur: quâ arte thesauros absconditos eruere facilè poterit quis„piam. Addit, quòd oportet optimum esse lapidem, qualem non„ dùm vidit. Neque sanè videbit vnquam aut ipse, aut quisquam alius, vel lapidem eiusmodi, vel experimentum. Cardanus magneticae valdè dissimilem inducit impropriam carnis attractionem; nam eius magnes creagus, seu carneus, experimento quòd labijs haereat, explodendus è magnetum coetu, aut quouis modo attrahentium familiâ. Terra Lemnia, rubrica, plurimaque fossilia hoc efficiunt, &tamen ineptè dicuntur attrahere. Alium vult magnetem quasi tertiam speciem, in quem acus adacta, &postea infixa corpori non sentitur. Sed quid attractioni cum stupefactione, aut stupori cum philosophi ingenio cùm de attractione disputaret? Multi sunt lapides &naturâ orti, &arte facti, qui stupefaciendi vim habent. Sulphurea flamma à quibusdam attrahere dicitur, quòd metalla quaedam ob penetrandi vim consumat. Ita naptha alba flammam allicit, quòd nidorem inflammabilem emittit &exhalat, quam ob causam in distantia aliqua inflammatur; quemadmodùm fumus nouiter extinctae candelae, flammam rursus concipit ab alterâ flammâ; serpit enim ignis ad ignem per medium inflammabile. De Echeneide seu Remora cur nauigia sisteret, variè à philosophis actum; qui saepè solent hanc fabulam (vt alias multas) suis rationibus componere, priusquàm rem ita se habere in rerum naturâ cognoscant. Quare vt antiquorum ineptijs suffragentur astipulenturque, ineptissimas etiam ratiunculas &ridicula problemata promunt, scopulos attrahentes vbi Echeneides commorantur, &vacui nescio cuius, aut quomodò admissi necessitatem. Meminerunt Chatochitis lapidis Plinius, atque Iulius Solinus. Dicunt illum attrahere carnem, &manus retinere; sicut magnes ferrum, &succinum paleas. Sed illud fit tantùm ex lentore &innato glutine, cum manibus calentibus faciliùs adhaerescit. Sagda vel Sagdo coloris prasij, gemma est commemorata à Plinio, Solino, Alberto, &Euace, cuius naturam fingunt, &ex alijs recitant, peculiariter sibi ligna attrahere.