Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 135
Unproofread scanNot analysed yet
Sit terrella cum polis AB, à cuius mole diuide particulam EF, quae si filo tenuiore suspensa fuerit supra foueam, vel alium locum; E non petit A polum sed polum B: &F conuertitur ad A, longè aliter atque bacillum ferri CD: quia C tangens septentrionalem aliquam partem terrellae, magneticè elatus conuersionem facit in A, non in B. Atque hîc tamen obseruandum, quòd si polus terrellę Amoueretur in meridiem telluris, etiam &E terminus partis solitariae excisae, nec propè lapidem admotae, per se moueretur in meridiem; at C terminus ferramenti extrà orbem virtutis positi in septentrionem conuertetur. EF pars terrellae in integro directionem promouebat vt totum; câ autem separatâ &filo suspensa, E conuertitur in B, &F in A. Pil Ita partes verticitatem habentes eandem cum toto, separatae aguntur in contrarium: contrariae enim partes contrarias alliciunt. Neque tamen vera haec est contrarietas, sed concordantia summa, &corporum magneticorum in rerum naturâ, vera &genuina conformatio, si modo diuisę &separatae fuerint: oportet enim sic diuisas partes aliquâ distantiâ attolli ab integro, vt postea patebit. Magnetica quaerunt vnitatem formalem, non ita molem obseruant suam.