Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 136
Unproofread scanNot analysed yet
Quare FE pars non attrahitur in suam foueam antiquam; sed vt primùm vaga fuerit &distans, allicitur à contrario polo. At si particula FE, rursus reposita fuerit in foueâ suâ, aut propè admota sine medijs interpositis, combinationem acquirit pristinam, &totius pars rursus vnita, cum toto conspirat, &libenter in pristinâ positione cohaeret; atque E versus A, &F versus B manent, &in matris gremio constanter acquiescunt. Eadem est ratio cùm lapis in aequales per polos diuiditur partes. Sphaericus lapis diuiditur in duas aequales partes per axem AB; siue igitur AB superficies in alterâ parte supina fuerit (vt in priore diagrammate) siue in ambabus prona (vt in posteriore) A finis tendit versus B. Sed intelligendum etiam est, quòd non certo aspectu semper ad punctum B fertur A, quia verticitas processit ex diuisione in alia puncta, veluti in FG; vt apparet in capite decimoquarto huius libri. Et LM iam sunt in vtroque axes; nec ampliùs est AB axis: Nam magnetica corpora vt primùm diuiduntur, singula fiunt magnetica &integra; verticesque habent pro molis ratione, nouis polis ex diuisione vtrinque assurgentibus. Axis tamen &poli semper sequuntur meridiani duc tum; quia vis illa extenditur per meridianos lapidis ab aequinoctiali in polos, instituto perenni, virtute ingenitâ materiae conuenienti ex longâ &diuturnâ positione &prospectu corporis idonei versus polos telluris; à cuius viribus per multa saecula continuatis informatur, in cuius certas &destinatas partes ab origine sua, firmiter &constanter conuersa permansit.