Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 138
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus patet quàm difficilè destruatur immissa à magnete polaris proprietas. Quòd si exiguus magnes tam diu in eodem igne perdurasset, vires etiam suas amisisset. Ferrum quia non tam facilè perit &comburitur, vt plurimi magnetes, vires firmiores retinet, &amissas rursus à magnete recuperare potest; at magnes vstus non reuiuiscit. Nunc verò ferrum illud magneticâ spoliatum formâ, alio modo quàm quoduis aliud ferrum mouetur; nam polarem naturam amisit; atque cùm ante magnetis tactum, motum habuerit in septentriones, post tactum in meridiem; nunc ad nullum punctum certum &proprium se conuertit, sed postea lentè admodùm in polos mundi longo tempore (concepto aliquo vigore à tellure) incertè conuertitur. Dixi duplicem causam directionis esse, vnam insitam lapidi &ferro, alteram verò telluri, à disponente virtute insitam; ob eamque causam (sublatâ iam in ferro polorum distinctione &verticitate) acquiritur denuò lenta &imbecillis directio à verticitate telluris. Videre igitur licet quàm difficilè, &non nisi ignibus feruentibus, longâque ferri ad mollitiem vsquè inflammati ignitione, eruitur impressa magnetica virtus. Ignitio haec cùm acquisitam polarem potentiam superauerit, vt iam euicta, nec expergefacta rursus fuerit, ferrum illud vagans relinquitur, &directioni prorsus ineptum. Sed ampliùs quomodò ferrum verticitate affectum maneat, inquirendum. Manifestum quòd naturam ferri vehementer afficit &immutat, quòd etiam mirâ promptitudine ad se ferrum allicit magnetis praesentia. Neque tantùm attrita pars, sed totum ferrum propter attritionem (in altero fine tantùm) compatitur; &ab illo potentiam adipiscitur permanentem, licè inaequalem; quod sic demonstratur. Frica filum ferreum in fine vt sit excitum, &in septentrionem conuertetur; postea amputato partem eius aliquam, videbis tamen in septentriones moueri, (vt antea) sed imbecillius. Nam hoc intelligendum est, quod magnes in ferro toto verticitatem suscitat firmam (si bacillum nimis longum non fuerit) in breuiori obelo robustiorem per totam molem, &quamdiu ferrum magneti contiguum manet paulò validiorem.