Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 137
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. Quomodò ferrum verticitatem acquirat per magnetem, &quomodò verticitas illa amittitur &immutatur. Errum oblongum cùm fricatum fuerit magnete, magneticas virtutes recipit non corporeas, aut in corpore aliquo haerentes &consistentes, vt in coitione disputauimus. Manifestum quòd ferrum altero fine duriter fricatum, &diutius lapidi adSiunctum, nullam concipit naturam lapidosam nullum acquirit pondus: Nam si exiguâ &exactissimâ aurificis staterâ antequàm lapide tactum fuerit ferrum ponderabis, videbis post fricationem idem &iustum pondus, nec diminutum nec auctum retinere. Quòd si pannis absterges ferrum tactum, aut aquâ lauabis, aut arenâ aut conte fricabis, minimè tamen vires suas acquisitas deponit. Fusa enim vis est per vniuersum corpus, &in intimis partibus concepta, quae dilui aut detergi nullo modo potest. Fiat igitur examen in ignibus, immoderatis naturae tyrannis. Sumito ferrum longitudinis vnius palmae, crassitudinis pennae anserinae scriptoriae: Transeat ferrum istud per suberis corticem conuenientem rotundum, &ponatur in aquae superficie, &animaduerte finem, qui dirigitur in septentriones; hunc ipsum frica vero meridionali fine lapidis; ita ferrum tactum in meridiem conuertitur. Remoueto corticem, &impone finem illum excitum, in ignem donec tantùm candescat ferrum, quod refrigeratum vires lapidis retinebit, &verticitatem licè non tam expeditam; siue quia adhuc vis ignea non satis continuata vires non superauit totas, vel quia totum ferramentum non incandescebat, nam virtus per totum diffunditur. Iterùm corticem remoueto, &ferro toto ignibus immisso, follibus vrgeto ignem, vt ignescat totum, &diutiùs paulò ignitum permaneat; quod refrigeratum (ita tamen vt dum refrigeratur in vna positione non quiescat) iterùm super aquam ponito cum cortice, &videbis quòd verticitatem amisit acquisitam à lapide.