Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 146
Unproofread scanNot analysed yet
Ferramenta tamen non attolluntur propter vim singularem allicientem, aut vim vnitam fortiorem; sed propter communem illam dirigentem, conformantemuè, &conuertibilem: neque enim obelus in regione B, vel minimus &nullius ponderis, à validissimâ terrellâ attollitur ad perpendiculum, sed obliquè adhaeret: Etiam quemadmodùm terrella variè allicit viribus dissimilibus magnetica corpora, sic etiam nasus ferreus positus super lapidem, potentiam diuersam pro latitudinis ratione obtinet; veluti nasus in L fortiùs valido connexu grauiori ponderi resistit quàm in M, &in M quàm in N. Sed neque nasus attollit obelum ad perpendiculum nisi in polis, vt in figurâ demonstratur. Nasus in L retinet &attollit à terrâ ferri vniti vncias duas; attamen erigere non valet ad perpendiculum filum ferreum duorum granorum; quod eueniret si propter attractionem, aut veriùs coitionem validiorem, aut vnitionem verticitas assurgeret. CAP. VIII. De ferramentorum super eundem polum magnetis discordijs, &quomodò conuenire possunt &iunctim constare. Iduo fila ferrea seu binae acus super polum terrellae hae. reant, cùm in perpendiculum erigi debeant, in summitate mutuò sese auersantur, &furcae similitudinem refeCrunt; atque si vi alter finis versus alterum impellatur, declinat alter &nutat ab eius consortio, vt in sequenti figurâ.