Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 147
Unproofread scanNot analysed yet
A, &B obeli ferrei obliquè super polum haerent propter vicinitatem, alioquin alter solus erectus staret &perpendicularis. Extremitates enim AB eiusdem verticitatis, se inuicèm horrent &fugiunt. Nam si sit C septentrionalis polus terrellae, A &B sunt etiam septentrionales fines: qui verò adiunguntur &detinentur in polo C fines, ambo sunt meridionales. At obeli illi si sint paulò longiores (veluti duorum digitorum) &vi coniungantur, cohaerent &amicè vniuntur, nec sine vi separantur: magneticè enim ferruminantur, nec iam ampliùs sunt duo distincti fines, sed finis vnus, vnumque corpus; non minùs quàm filum quod duplicatum est &erigitur ad perpendiculum. Sed hic cernitur etiam alia subtilitas, quòd si obeli illi breuiores fuerint, vix latitudinis vnius digiti, aut longiudinis grani hordeacei, nullo modo conuenire volunt, aut simul in altum attolli; scilicet quia in breuioribus filis, verticitas in terminis à terrellâ distantibus fortior est, &discordia magnetica vehementior quàm in longis Quarè nullo modo consortium &lexus familiares admittunt. Item si ferramenta illa leuiora seu fila ferrea pendentia A &B, è tenuissimo serico filo non contorto sed contexto suspendantur, grani vnius hordeacei longitudine à lapide distantia, tunc aduersi fines A &B intrà orbem virtutis suprà polum positi ob eandem causam abscedunt à se aliquantulum; nisi quando valdè propè sunt polo lapidis C, firmiùs tunc ad vnum terminum alliciente lapide. CAP. Mj. Figurae directoriae conuersionum varietates indicantes. Ositâ sic à nobis satis probabili causâ (iuxta leges &principia magnetica) motionis ad destinatos terminos: superest vt motiones illas ostendamus.