Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 149
Unproofread scanNot analysed yet
Alioqui in omni obliquâ sphaerâ (tàm lapidis quàm telluris) infrà horizontem suâ naturâ declinarent versoria, magneticaque omnia; &in polis directiones essent perpendiculares; quod in declinationis rationibus patet. Lapis rotundus (siue terrella) dissectus in aequatore; &omnes cuspides tactae sunt à polo A. Sic diriguntur cuspides in centro telluris, &inter duas terrellae partes secundùm aequatoris planum dissectas, Mij. rali terrestri globo; nec est vllus locus orientalis aut occidentalis, nec vllae regiones verè orientales aut occidentales; sed respectu alterius sunt denominationes versus orientem, vel occidentem partem coeli.