Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 151
Unproofread scanNot analysed yet
Quare non rectè Ptolemaeus in quadripartito, regiones &prouincias orientales, &occidentales facere videtur, quibus planetas malè annectit, quem sequuntur vulgus philosophantium, &superstitiosi arioli. CAP. X. De immutatione verticitatis &proprietatum magneticarum, siue de vigoris à magnete exciti alteratione. Errum magnetico influxu excitum verticitatem habet validam satis, non tamen adeò stabilem quin aduersae partis affrictu (non tantùm potentioris magnetis sed eiusdem) immutetur, &exuatur omni pristinâ verticitate, &nouâ aduersâ induatur. Cape filum ferreum &vno eodemque polo magnetis fricato aequaliter vtrumque fili finem, &transeat corticem iustum, &pone super aquam: Tum namque fili finis alter illum telluris polum respiciet ad quem finis ille lapidis non conuertetur. Sed quis ille ferrei fili terminus? profectò qui vltimò fuit attritus. Huius tu alterum finem eodem polo iterum frica; &conuertet se illicò finis ille in contrarias sedes. Rursus priorem fili ferrei finem tange tantùm eodem quo priùs magnetis polo; atque ille statim imperium nactus in contrarias partes transit. Sic proprietatem ferri saepiùs immutare poteris, &nouissimè qui contactus fuerit fili terminus imperat. Iam tandem protende tantùm aliquandiu polum lapidis borealem, in borealem fili partem vltimò tactam, ita vt non tangat, sed ab eâdem remoueatur vno, duobus, aut etiam tribus digitis, si lapis fortior fuerit; &iterum proprietatem immutabit &conuertetur in contrariam partem: quod etiam eueniet (licèt paulò imbecillius) si vel quatuor digitorum interuallo remotus fuerit magnes. Idem porrò efficere poteris &australi &boreali parte lapidis in hisce omnibus experimentis. Verticitas item acquiri &immutari potest interpositis laminis auri, argenti, &vitri inter lapidem &ferramenti vel fili ferrei finem, si lapis robustior fuerit, etiamsi lamina intermedia non tangatur aut à ferro aut à lapide. Atque istae verticitatis immutationes fiunt in ferro conflato. Quod verò alter polus lapidis immittit &incitat, alter deturbat &extinguit, nouamque vim confert.