Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 152
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim desideratur valentior magnes, vt infirmior &ignaua virtus exuatur, &noua induatur; nec paribus viribus magnetum inebriatur ferrum, &prorsus incertum &neutrum fit, vt docet Baptista Porta; sed vno, eodemque magnete aut magnetibus aequali potentiâ &robore praeditis, vires secundum artem magneticam conuertuntur, immutantur, incitantur, reparantur, deturbantur. Magnes autem ipse alterius vel maioris vel robustioris lapidis attritu de proprietate sua &verticitate non deturbatur, neque in aduersas sedes in suâ nauiculâ, aut in alium polum diuersum ab illo in quem suâ naturâ &insitâ verticitate inclinat, conuertitur. Nam vires innatae &longissimo tempore insitae inhaerent firmiùs, nec facilè de antiquâ possessione decedunt; &quod longo tempore accreuit, non confestim sine subiecti sui interitu in nihilum redigitur. Attamen longo temporis interuallo immutatio fit; anno videlicet vno aut altero, aut aliquot aliquando mensibus; cùm nimirùm imbecillior magnes, contra naturae ordinem robustiori appositus permanet, adiuncto scilicet septentrionali polo vnius magnetis, alterius polo septentrionali; aut meridionale, meridionali. Nam sic paulatim diuturnitate temporis languescunt imbecilliores vires. CAP. XI. De affrictu ferri super magnetem in medijs locis inter