Latin
156
William Gilbert, De magnete 156
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quanquam non tangat ferrum telluris polum, nec telluris partem aliquam magneticam; verticitas tamen acquiritur &immutatur; non quòd polos telluris &punctum ipsum quod distat 39 gradibus à ciuitate nostrâ (Londino) in tot milliariorum distantiâ verticitatem immutet; sed quòd terra tota magnetica profundior quę eminet, &cui ferrum imminet, &quae posita est inter nos &polum, &vigor in orbe magneticę virtutis existens verticitatem (conspirante totius naturâ) producit. Regnat enim vbique intrà orbem virtutis suae, telluris magnetica effluentia, &immutat corpora: Quae verò sunt illi naturâ magis similia &coniuncta maximè, regit &componit; vt magnetem &ferrum. Quarè in plurimis negotijs &actionibus non est planè superstitiosum, &vanum, positiones &habitudines terrarum, horizontis puncta, &astrorum loca obseruare. Nam vt cùm ex vtero materno natus in lucem editur, &respirationem &animales quasdam actiones adipiscitur, tunc planetae &corpora caelestia pro habitudine sua in mundo, &pro eâ quam habent ad horizontem &terram configuratione, proprias &singulares nato immittunt qualitates: sic ferrum istud dum fingitur &extenditur, à communi causa (tellure scilicet) afficitur; dum etiam ab ignitione ad pristinam temperiem reuertitur, verticitate singulari pro positionis ratione imbuitur. Longiora ferramenta verticitatem aliquando habent eandem in vtroque fine; quarè magis incertos &incompositos habent motus propter longitudinem &artificia praedicta; non aliter quàm cùm filum ferreum quatuor pedes longum fricatur vtroque fine super eundem magnetis polum. CAP. XIII. Cur nullum aliud corpus praeter magneticum verticitate imbuatur ex attritione magnetis; &cur nullum corpus virtutem illam immittere &incitare valeat nisi magneticum fuerit. Ignum innatans aquae in polos mundi suis viribus nunquam nisi casu conuertitur: Ita neque auri fila nec argenti nec aeris, neque plumbi albi, aut nigri, aut vitri, per cortices traiecta &fluitantia directionem vllam certam habent: ob eamque causam neque mag. nete confricata polos ostendunt, aut variationis puncta.