Latin
157
William Gilbert, De magnete 157
Unproofread scanNot analysed yet
Quae enim per se in polos non inclinant &telluri famulantur edibzy G Googl tur à magnetis tactu etiam minimè reguntur; neque enim in eorum viscera ingressum habet magnetis vigor, neque ab illis concipitur magnetica forma, nec eorum formae magneticè excitantur; neque si ingrederetur quicquam efficeret, proptereà quòd in illis corporibus (commistis humorum efflorescentium &formarum varietatibus, à primâ telluris proprietate deformatis) primariae qualitates nullae sunt. Ferri verò virtutes illae primae, magnetis appositione excitantur; quemadmodum bruta animalia aut homines cum è somno expergiscuntur, tunc motum &vires suas exerunt. Hic mirari licet B. Portae manifestum errorem: qui cum adamantis inueterato mendacio, de contrariâ virtute magneti rectè resistit, aliam peiorem opinionem inuehit; nimirùm, quòd ferrum adamante tactum conuertitur in septentrionem. Si (inquit) super adamantem, ferream acum e adfricauerimus; deindè in cymbâ vel paleâ infixam, vel filo suspensam accommodauerimus, illicò ad septentrionem voluitur vt ferè ce ferrum magnete contactum, vel aliquantulò languidius. Imò (quod es est notatu dignum) aduersa pars vt magnes ipse ad meridiem ferrum abigit, &cùm id in quàm plurimis obelis ferreis experiremur et in aquis, omnes sibi aequidistantes mutuò, aquilonem ostendebant. e Hoc quidem contrarium esset regulis nostris magneticis. Ob eamque causam periculum nos fecimus septuaginta adamantibus praestantibus, coram multis testibus, in plurimis obelis &filis, arte accuratissimâ, in vndarum superficie (per suos nimirùm cortices traiectis) fluitantibus; nunquam tamen hoc cernere licebat. Deceptus est ille à ferri ipsius in obelo, aut filo verticitate acquisitâ à tellure (vt suprâ) declinauitque ad suum certum polum ferrum ipsum; quod ille nesciens, ab adamante fieri putabat. Sed caueant naturalium rerum scrutatores, ne illi suis experimentis malè obseruatis ampliùs decipiantur, &literariam rempub. erroribus &ineptijs perturbent. Adamas aliquando Sideritis nomine insignitur, non quòd ferreus sit aut quia ferrum ducit, sed propter splendorem ferro micanti similem; quali praestantissimi adamantes refulgent: Hinc multa imputantur adamanti à plurimis, quae reuerâ sideriti magneti competunt. CAP. Situs magnetis nunc suprà, nunc infrà corpus magneticum in aequilibrio suspensum, neque virtutem, neque verticitatem magnetici corporis immutat, Vod pręterire rectè non possumus, quia recens error ex malâ Baptistae Portae obseruatione ortus delendus est: Ex quo etiam (improbâ repetitione) tria componit capita, videlicet decimum octauum, tricesimum primum, quadragesimum secundum.