Latin
164
William Gilbert, De magnete 164
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm versorium excitur magnete, incipe in medio, &ducito versorium ad eius finem; in fine continuetur applicatio leuissimo circa finem affrictu, aliquo tempore, minuto scilicet horae vno aut altero; non iteretur motus à medio ad finem (vt solent) ita enim peruertitur verticitas. Mora aliqua desideratur; nam etsi in instanti vigor infunditur, &excitur ferrum; tamen vicinio magnetis &morâ conueniente, constantior assurgit &firmiùs in ferro permansura verticitas. Etiamsi armatus lapis majus ferri pondus attollat quàm inermis; tamen versorium non fortiùs excitur armato lapide, quàm inermi. Sint duo fila ferrea eiusdem longitudinis, ex eodem filo conflata: exciatur alterum armato fine, alterum inermi, manifestum quòd eadem versoria in paribus distantijs eodem armato magnete &inermi principium habent motus, aut sensibilem inclinationem; quod mensurâ &longiore iunco cognoscitur. Valentiùs autem excita citiùs commouentur; imbecilliùs excita, aegriùs, &non nisi propiùs admota: experimentum fit in aqua cum aequalibus corticibus.