Latin
LIBER QVARTVS
William Gilbert, De magnete 165
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER QVARTVS. CAP. I. DE VARIATIONE. E directione hactenus dictum est, ac si in rerum naturâ variatio nulla esset; hanc enim in praecedenti physiologiâ omissam, &neglectam voluimus, perindè ac si in globo terrestri perfecto, &omnibus numeris absoluto nulla esset. Iam verò cùm directio magnetica telluris, malo aliquo &labe de viâ rectâ &meridiano decedat, illius erroris causa occulta &abdita, quae multorum mentes perturbauit &incassum miserè torsit, eruenda nobis &demonstranda est. Qui de magneticis motionibus ante nos scripserunt, nullam differentiam posuerunt inter directionem &variationem, sed vnam volunt &simplicem esse magnetici ferri conuersionem. Sed directio vera, est ad verum meridianum corporis magne tici motus, &in eo consistentia terminis suis conuenientibus vtrinque versus polos. Contingit autem sępissimè per mare, per terras, non in verum polum, magnetica ferra respicere; sed in punctum aliquod Horizontis meridiano finitimum distrahi, &deflectere, non solùm versorium &magnetica ferramenta, compassi siue pyxidis nauticae ferrum; sed etiam in sua cymbâ terrellam, venam ferream, &ferre os lapides, &terras magneticas aptè pręparatas. Terminos namque saepiùs diuersos à meridiano suis polis respiciunt. Est igitur variatio obseruata per instrumenta, aut pyxidem nauticam variationis) arcus horizontis inter communem eius cum vero meridiano interse ctionem, &deflexionis in horizonte terminum, siue magnetici deuiantis prospectum. Arcus ille varius est &diuersus pro loci ratione. Variationis termino vulgò magnus attribuitur circulus qui variationis dicitur, &magneticus meridianus transiens per summum coeli &punctum variationis in horizonte. Fit haec variatio in septentrionalibus terrae regionibus aut à septentrione in ortum, aut à sep tentrione in occasum: In austrinis similiter ab austro versus orientem, aut versus occidentem.