Latin
LIBER QVARTVS
William Gilbert, De magnete 167
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm verò globus telluris in superficie suâ mancus sit, &inaequalis variâ naturâ deformatus, summasque habeat &conuexas partes (ad aliquot milliariorum profunditatem) nec naturâ nec corpore vniformes, sed contrarias &dissimiles; fit, vt vis illa tota telluris diuertat in eius peripheriâ magnetica corpora versus robustiores &eminentiores continentes magneticas partes. Quare in supernâ telluris superficie à vero meridiano magnetica paululùm peruertuntur. Etiam cùm globi superficies distincta sit in terrestres &aqueas eminentias, in magnas terras continentes, in oceanum, &maria vastissima; vis verò omnium motuum magneticorum, à terrestri sit naturâ constante &magneticâ, quae in maiore continente magis praeualet, non in aquosâ, fluidâ, &incertâ; sequitur quòd versus terram magnam, siue continentem magis eminentem, à quouis meridiano (siue per maria siue per insulas transeunte) orientem versus, aut occidentem, à vero polo inclinatio magnetica partibus quibusdam fiat; ad fortiorem nempè, siue altiorem &eminentiorem globi terrestris magneticam partem. Nam cum diameter telluris sit milliariorum Germanicorum plus quàm 1700, terrae illae magnae in altum ascendere possunt à centro telluris, suprà altitudinem fundi oceani, vltrà quatuor milliaria, &tamen tellus globi formam obtinebit, licèt in summo aliquantulùm inaequalem. Quare ad ingentem molem terrarum prominentem; magneticum tanquàm ad fortiora conuertitur (promouente tellure totâ) tantùm quantùm vera verticitas perturbata admittit, &de iure decedit. Sed variatio non ita verè contingit propter eminentiores partes terrestres imperfectiores, &continentes terras, quàm propter inaequalitatem globi magnetici, &veram tellurem quae sub terris continentibus magis eminet quàm infrà marium profunditates. Videndum igitur quomodò huius physiologiae Apodixis ab experimentis certioribus inferri possit.