Latin
LIBER QVARTVS
William Gilbert, De magnete 166
Unproofread scanNot analysed yet
Quarè versorij aut compassi terminum obseruare oportet tendentem in Boream in Borealibus, alterum verò austrum respicientem in australibus telluris partibus; quod na uigantes plerumque sciolique non intelligunt; tantùm enim boreale lilium compassi (quod Boream respicit) vtrinque obseruant. Dictum à nobis antea est omnem motum magnetis &ferri, conuersionemque omnem, inclinationem, &constantiam, ab ipsis magneticis corporibus, &à communi matre, &tellure procedere, quae harum virtutum omnium &proprietatum fons est, propagatrix, &origo. Perindè terra est variationis huius &inclinationis in diuersum Horizontis punctum causa; sed quomodò &quibus potestatibus ampliùs inquirendum. Atque hic priùs reijcienda est vulgaris illa recentiorum opinio de montibus magneticis, aut rupe aliquâ magneticâ, aut polo phantastico à polo mundi distante, quibus motus pyxidis aut versorij componeretur. Quam opinionem Fracastorius ab alijs ante inuentam, ipse coluit &auxit; omninò tamen cum experimentis non consentit. Nam ad proportionem &aequalitatem geometricam in varijs locis per mare per terras variationis punctum mutaretur in Eurum, aut occidentem, semperque polum magneticum, versorium obseruaret: sed experientia docet nullum certum esse polum, aut terminum in tellure pro variatione fixum. Immutantur enim arcus variationis variè &erraticè, vt in varijs meridianis, ita etiam in eodem meridiano, &cùm iam magis magisque deuiaret magneticum secundùm illam recentiorum opinionem versus Eurum, subitò in paruâ loci mutatione, à septentrione in fauonium diuertit, vt in Borealibus propè Nouam Zemlam. Praetereà in regionibus australibus, &mari, longo interuallo ab aequatore versus polum antarcticum, frequentes sunt &lae variationes, non solùm in septentrionalibus, à montibus magneticis. Aliorum verò cogitationes vaniores sunt &magis nugaces; vt Cortesij de virtute commouente extrà coelos omnes: Marsilij Ficini de stellâ in vrsa: Petri Peregrini de polo mundi: Cardani ab ortu stellae in caudâ vrsae: Bessardi Galli à polo zodiaci: Liuij Sanuti à meridiano quodam magnetico: Francisci Maurolyci ab insulâ magneticâ: Scaligeri à caelo &montibus: Roberti Normanni Angli à loco respectiuo. Relictis igitur hisce opinionibus, à communi experientiâ dissentientibus, aut minimè demonstratis; veram variationis causam persequamur. Magnus magnes siue terrestris globus, ferrum (vt dixi) in septentriones &austrum dirigit; ferrumque excitum versus illos terminos expeditè se componit.