Latin
LIBER QVARTVS
William Gilbert, De magnete 171
Unproofread scanNot analysed yet
Experimentum sit per filum longum ferreum, trium digitorum, positum super polum A, ita vt medium eius iaceat super polum: Conuertitur finis alter à B versus C, nec vult acquiescere versus B: At in perfecto vndique &aequali quiescet super polum, versus quoduis punctum aequatoris directum. Aliter; sint duo meridiani qui conueniant in polis AB, in aequalibus arcubus DA, &CA, adeoque in eorum terminis D &C, erigantur fila ferrea; in D (fortiore regione) magis attolletur filum quàm in C imbecilliore. Atque sic agnoscitur firmior magnetis pars &validior, quae sensu aliàs non perciperetur. In perfectâ, &per omnes partes aequali &simili terrellâ, atque in paribus à polo distantijs varietas nulla est, Ostenditur variatio per terrellam, cuius pars ampla, eminentior paulò quàm reliqua superficies, versorium allicit à verâ directione, (totâ terrellâ promouente) etiamsi cariosa non sit &corrupta. Terrella in superficie inaequalis. lso Ostenditur paruo obelo posito super terrellam, aut breui versorio conuertuntur enim à terrella versus molem extantem, &eminentias magnas.