Latin
LIBER QVARTVS
William Gilbert, De magnete 172
Unproofread scanNot analysed yet
Sic perturbatur verticitas in tellure à magnis continentibus, quae plurimae eleuatae sunt suprà funda marium, &versorium à rectis aliquando semitis (scilicet à veris meridianis) deuiare faciunt. In terrellâ sic demonstratur: Finis versorii A, non dirigitur rectè in polum P, si fuerit eminentia spatiosa in terrella B: Ità cuspis C variat à polo propter eminentiam F. In medio inter vtrasque eminentias, G versorium collimat in verum polum, quia paribus interuallis ab vtrisque eminentijs B &F distans, ad nullam diuertit, sed verum meridianum obseruat, maximè in pari eminentiarum robore. In alterâ verò parte N versorium variat à polo M, versus eminentias H, nec à parua eminentia in terrella O (quasi insula aliqua telluris in oceano) prohibetur, sistitur, aut refrenatur. L verò non impeditus in polum M dirigitur. Alio modo demonstratur variatio in terrella sicut in tellure: Sit polus telluris A, aequator B, circulus parallelus latitudinis 30 graduum C, magna eminentia extensa versus polum D, altera eminentia extensa à polo versus aequatorem E. Manifestum, quòd in medio D, versorium F, non variat: sed G maximò deflectit, H verò minimè, cum sit longiùs remotum à D. Similiter etiam versorium I directè versus E positum, non deflectit à polo; sed L &M conuertunt se à polo A, versus eminentiam E. CAP. III. Variatio vniuscuiusque loci constans est.