Latin
LIBER QVARTVS
William Gilbert, De magnete 176
Unproofread scanNot analysed yet
Sed primus Robertus Normannus Anglus non ab attractione fieri ostendere contendit, quarè &respectiuum punctum tanquam ad abdita principia tendens excogitauit, ad quod semper ferrum tactum dirigeretur, non attractiuum; sed magnoperè errauit etiamsi priorem errorem detersit de attractione. Ille verò demonstrat suam opinionem hoc modo: Sit vas rotundum aquâ plenum; in medio aquae superficiei collocabis filum ferreum exiguum, cum iustâ cortice rotundâ, vt innatet tantùm aquae in aequilibrio: sit filum tactum priùs magnete, vt fortiùs ostendat variationis punctum, veluti punctum D; maneat in superficie per aliquod tempus: Manifestum quòd filum integrum cum cortice non mouetur ad limbum vasis D; quod faceret si attractio adueniret ferro per D; &cortex è loco suo moueretur. Haec Roberti Normanni Angli assertio probabilis est, &attractionem de medio tellere videtur, quia manet ferrum in aquâ non fluctuante, tam in directione in polum ipsum (si vera fuerit directio) quàm in variatione &directione deprauatâ: Moueturque circa centrum suum, non latione aliquâ ad vasis limbum. Sed directio ab attractione non fit, sed à dispositrice &conuertente facultate, quae in tota tellure existit, non in polo aut parte aliquâ lapidis attrahente, aut in mole eminente extrà veri circuli peripheriam, vt variatio fieret propter attractionem illius molis. Praetere à vis directoria lapidis &ferri, &super centrum volubilitas natiua, motum directionis efficit, &conformationis, quo includitur declinationis etiam motus: Nec attrahit terrestris polus quasi terrena vis polo tantum insita esset, sed in toto existit vis magnetica, in polo autem eminet &excellit. Quarè acquiescere corticem in medio, &in limbum vasis non moueri excitum magnete ferrum, magneticae naturae consentaneum &conueniens est, quemadmodùm per terrellam demonstratur: quia obelus ferreus super lapidem in C, haeret in C, nec vlteriùs auellitur ab A polo, aut partibus polo propinquis: perindè in D perstat, &directionem facit versus Apolum; hęret tamen in D, declinat etiam in D conuertibili naturâ quâ se ad terrellam componit: de quâ plura in declinatione dicturi sumus.