Latin
LIBER QVARTVS
William Gilbert, De magnete 177
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VII. Cur variatio non sit maior à laterali illâ causâ quàm hactenus obseruata fuit, quae rarò visa est duo puncta nauticae pyxidis attigiße, nisi propè polum. Ellus propter laterales validioris globi eminentias, ferrum &magnetem à vero polo, siue meridiano vero, gradibus quibusdam diuertit. Veluti apud nos Anglos Londini vndecim gradibus variat &1/2: In alijs quibusdam locis aliquantò maior est variatio, non tamen multò pluribus partibus in vllâ vnquàm regione remotus est ferri finis à meridiano. Nam vt à verâ terrae verticitate semper dirigitur ferrum; ita continentis terrae (quemadmodùm totius terreni globi) polaris natura pergit versus polos: atque etiamsi moles illa magnetica corpora à meridiano diuertat; eadem tamen conformat, &disponit earundem terrarum (sicut etiam totius telluris) verticitas, ne in Eurum maiore aliquo arcu conuertatur. Quantus verò sit in locis omnibus, " gradus &minuta in locis omnibus variationis in horizonte arcus complectatur, non est facile generali aliquâ methodo constituere; quoniam ex diuersis causis fit maior aut minor.