Latin
LIBER QVARTVS
William Gilbert, De magnete 178
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &robur verę vertici tatis loci ®ionum eminentium, tùm distantię earum &à loco proposito, &à polis mundi, considerandae &inter se conferendae sunt, quae quidem exactè comprehendi non possunt: Ita tamen methodo nostrâ innotescit variatio, nullus vt grauis error marinos perturbet cursus. Si positiones terrarum vniformes essent &meridionaliter rectae, non mancae &abruptę, simplices essent variationes prope terras; quales in sequenti figurâ apparent. Demonstratur hoc longo magnete, cuius poli sunt in terminis AB; medium &Aequinoctalis CD, GH &EF (lincae) sint pro meridianis in quibus versoria disponuntur, quorum deuiationes maiores sunt in maiore distantiâ ab aequatore. Sed maritimarum habitabilis terrae partium inaequalitates, vastissima promontoria, amplissimi sinus, montosae magisque excelsae regiones; inaequales magis, aut praecipites, aut obscuriores efficiunt variationes: In maiore etiam latitudine minùs certas, magisque incompositas. CAP. De pyxidis nauticae vsitatae compositione, &de diuersitate pyxidum diuersarum gentium.