Latin
190
William Gilbert, De magnete 190
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. Obseruationes variationis à nauigantibus, plerunque sunt variae &incertae: partim ab errore &inscitiâ, &instrumentorum imperfectionibus; partim à mari rarò ità tranquillo, vt vmbrae aut lumina iustè in instrumentis constare possint. B illo tempore quo primùm variatio pyxidis animaduersa fuit, nauigantium nonnulli diligentiores differentiam aspectus nauticae pyxidis varijs modis inuestigare satagerunt. Non tamen exactè vt oportebat factum hoc est, magno artis nauticae incommodo.