Latin
191
William Gilbert, De magnete 191
Unproofread scanNot analysed yet
Aut enim indoctiores viam aliquam certiorem non intellexerunt, aut malis &absurdis vsi sunt instrumentis: aut coniecturam aliquam tantùm ex prauâ opinione à meridiano aliquo primo, aut polo magnetico sequuntur: Etiam dum alij ex alijs exscribunt, &pro suis obseruationibus ostentant; qui primi omnium ineptissimi, obseruationes scriptis mandauerunt, temporis quasi praerogatiua ab alijs in pretio habentur; neque putant posteri tutum esse ab illis dissentire. Hinc in longis nauigationibus, praesertim ad Indos orientales, Lusitanorum inartificiosa spectantur monumenta deuiantis pyxidulae: Nam qui eorum scripta legit, facilè intelliget, in plurimis illos errare, nec rectè pyxidulae nauticae Lusitanicae (cuius lilium dimidio rumbi à ferramentis versus occidentem inclinat) compositionem &vsum in variatione capiendâ intelligere. Quare variationem pyxidis varijs in locis dum ostendunt, incertum est num meridionali vero compasso, an alio quouis cuius ferramenta à lilio disiuncta sunt, deuiationem metiantur. Lusitani (vt in eorum scriptis patet) Lusitanicâ vtuntur pyxidulâ cuius ferramenta magnetica, seposita sunt à lilio versus orientem dimidio vnius rumbi. Magnae etiam difficultatis est obseruatio variationis in mari; propter motus nauis, &inclinationes incertas, vel peritioribus etiam, si perfectis vsi sunt instrumentis illis, adhuc notis, &vsitatis. Hinc variae oriuntur sententiae de deuiatione magnetica: veluti iuxta Helenae insulam, Lusitanus Roderiges de Lagos, dimidium rumbi mensurat. In diario nautico Bataui integrum rumbum statuunt. Kendallus expertus Anglus sextam tantùm partem rumbi admittit, cum vero compasso meridionali. Paululùm versus Eurum à capite das Agulhas Diego Alfonso nullam facit variationem, &per Astrolabium indicat manere pyxidem in vero meridiano. Roderiges ostendit quòd pyxis ad caput das Agulhas directa est si pyxis compositionis sit Lusitanicae, vbi ferramenta declinant dimidio rumbi versus Eurum. Eadem etiam est confusio, negligentia, &vanitas in alijs plurimis.