Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 192
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIIII. De variatione sub aequinoctiali linea, &propè ipsam. N Borealibus variat magneticum, propter continentis eminentias Boreales: In Australibus propter austrinas: In aequatore si pares vtrinque essent, nulla foret variatio. Sed quia rarò contingit, igitur aliqua etiam saepè variatio sub aequatore cernitur, etiam in distantiâ aliquâ ab aequatore versus Boream. trium vel 4 graduum, variatio potest fieri ab australibus; si amplissimae &validae admodum in propinquo fuerint à latere australes continentes. CAP. XV. Variatio magnetici ferri in mari magno Aethiopico, &Americano, vltrà aequatorem. ximus antea modum &rationem variationis, in lari Atlantico magno: Cum verò vltrà aequatorem progressum fuerit, in Brasilię orientali littore, diuercit magneticum continentem versus, termino scilicet in austrum vergente: Ita illo versorij termino, declinat à meridiano vero, versus occidentem: Quod nauigantes obseruant in altero fine, putantque variationem fieri in ortum. Totâ autem viâ à primo in ortum Brasiliae promontorio, per Caput sancti Augustini, inde ad Cap.