Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 200
Unproofread scanNot analysed yet
Quantùm verò descendat in omni horizonte cognoscere licet, primùm per instrumentum, quod tamen non tam facilè perficitur, quemadmodum in horarijs instrumentis, ad horizontis puncta cùm recurrit ferrum, aut in pyxide nauticâ. Paretur ex ligneâ tabulâ planum &rotundum instrumentum, cuius diameter sit ad minimum sex digitorum, quod oportet lateri quadratae columnae erectae, super ligneam basim affigere. Instrumenti huius peripheriam diuide in 4 quadrantes: deindè singulum quadrantem in 90 gradus. In centro instrumenti ponatur clauus aeneus, in cuius finis centro fiat foramen exiguum &valdè laeuigatum. Instrumento ligneo circulus siue annulus aptetur aeneus, latitudinis ferè duorum digitorum, cum transuersa ex eodem metallo lamina, siue bacillo plano fixo per medictatem circuli, horizontis vicem gerens. In medio bacilli horizontalis sit alterum foramen, quod exactissimè sit ex opposito centri instrumenti in quo prius factum est foramen. Postea formetur filum ex chalybe, vt solent versoria fieri: hoc ad rectos angulos ferreo &tenui axe (tanquam cruce) per ipsum fili &crucis medium meditulliumque, diuidito: pendeat istud declinationis versorium (repositis crucis finibus in praedictis illis foraminibus) ita vt possit liberè &aequaliter super axem suum in exactissimo aequilibrio moueri, tam accuratè vt punctum nullum aut gradum in circumferentiâ notatum auersetur magis quàm alium, sed possit in illo facillimè conquiescere. Aduersae columnae parti aptetur perpendiculum, basis verò extremitati exiguum versorium directorium. Ferrum ita arte curiosa suspensum, postea tange secundùm artem in vtroque fine contrarijs finibus magnetis, sed cautè admodùm ne fila quouis modo contorqueantur; nisi enim valdè peritè, &artificiose omnia paraueris nihil efficies. Alius deindè paulò maior annulus aeneus, vt priorem contineat, paretur; cuius alteri lateri vitrum, aut specularis lapidis tenuissima crusta aptetur; qui priori annulo cùm impositus fuerit, totum intùs spatium inclusum manet, &versorium non impeditur à puluere aut ventis. Ita absolutum instrumentum dispone perpendiculo suo, &paruo versorio horizontali, in basi; vt perpendiculariter erectum dirigatur etiam ad iustum magnetici respectus punctum. Tunc fili finis alter qui boream respicit sub horizontem descendit in borealibus regionibus: In meridionalibus verò fili terminus austrum respiciens versus centrum terrae tendit, pro ratione quâdam (postea ostendendâ) latitudinis regionis propositae ab ęquatore vtrinque. Filum verò valido magnete fricare oportet; alioquin ad verum non descendit punctum, aut ipsum praeterit, nec in eo semper acquiescit. Licebit maiore etiam vti instrumento, cuius diameter sit 10 vel 12 digitorum; sed in tali, opus est maiore industriâ, vt versorium iustè aequilibretur.