Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 201
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruandum diligenter vt filum sit ex Chalybe, etiam vt rectum, crucis item puncta acuta vtrinque sint disposita ad rectos angulos cum filo, &vt transeat crux per fili meditullium. Cùm in alijs magneticis motionibus, telluris &lapidis iusta conuenientia sit, &manifestè sensibus nostris apparens consensus, per demonstrationes nostras; ita in hac declinatione globi terrestris cum magnete, certa &perspicua est concordantia. Huius tanti, &tamdiu omnibus mortalibus incogniti effectus, talis causa certa &verissima existit. Magnes lapis mouetur &conuertitur, donec eius polus alter versus septentriones incitatus, in destinato horizontis puncto acquiescat; hic qui versus boream consistit (vt ex praecedentibus regulis, &demonstrationibus apparet) meridionalis est, non borealis, quem antè nos omnes existimabant esse borealem, ob conuersionem eius in illam horizontis partem. Filum siue versorium hoc lapidis polo tactum vertitur in meridiem, &efficitur boreale quia tactum erat lapidis meridionali termino: Veluti si versorij cuspis tali modo excita fuerit, dirigetur versus meridionalem polum telluris, &ad illum sese etiam disponet; crux verò (alter finis) meridionalis erit, &conuertetur ad septentrionalia telluris (tellure ipsam promouente) ità enim fit directio ex dispositione lapidis, aut ferri exciti, &telluris verticitate. At declinatio fit cùm magneticum conuertitur ad corpus telluris, termino meridionali versus borealem, in aliquâ ab aequatore latitudine. Nam certum est hoc &perpetuum, quòd exacte sub aequatore coelesti, vel potiùs super aequatorem terrestris globi, declinatio magnetica siue ferrea nulla est; sed quomodocunque ferrum excitum aut fricatum fuerit, perfectè ad planum horizontis componitur in instrumento declinationis, si priùs probè libratum fuerit. Hoc autem ideò fit quia magneticum cùm paribus sit interuallis ab vtroque polo, conuertibili suâ naturâ versus neutrum declinat, sed aequaliter ad libellam horizontis directum manet; veluti cùm super acum, aut super aquam liberum &solutum iacet. Cùm verò in latitudine aliquâ ab ęquatore magneticum fuerit; aut cùm attollitur telluris polus alter (non dico attollitur supra horizontem visibilem, vt in coelo voluentis mundi vulgò existimatus polus, sed supra finitorem centri, siue proquae priam dimetientem, plano horizontis visibilis aequidistantem vera est eleuatio poli terrestris) tunc declinatio apparet, &inclinat ferrum versus corpus telluris in meridiano suo.