Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 209
Unproofread scanNot analysed yet
QON vniuersa rerum natura illud opificis miraculum spectandum est, quo corpora praecipua sedibus &quibusdam, &quasi cancellis (naturâ disponente) coërcentur. Quam ob causam mota, &promota astra non confunduntur. Magneticae volutationes etiam à disponente virtute fiunt, tam maioris &dominantis, quàm minoris &obtemperantis, licèt minimae quantitatis fuerit. Attractione enim non perficitur opus, sed incitatione vtriusque, conueniente motu ad terminos certos, vltra quos non fit progressus. Nam si appellente vi declinaret versorium, tunc terrella ex magnetico lapide validissimo magis ad se versorium conuerteret quàm ex mediocri, &ferrum robusto magnete tactum magis declinaret; quod tamen nunquam contingit. Praetereà nasus ferreus positus super meridianum in quauis latitudine, non magis attollit obelum ad perpendiculum quàm lapis ipse solus inermis: quanquam multa maiora pondera sic instructus conuellat &attollat. Quòd si magnes versus polum alterum acutior fuerit, versus alterum obtusior; acutus terminus siue polus allicit firmiùs magneticum ferrum, obtusus &crassus conuertit firmiùs; Orbicularis verò conuertit firmiter &verè, iuxta regulas magneticas, &globorum formam; Longus autem à polo in polum extensus, irregulariter promouet versorium; nam in hoc polus versorij semper despectat polum ipsum. Similiter etiam, si in circulum formatus fuerit magnes, cuius poli sint in circumferentia, corpus verò sit planum, non globosum; si planum apponatur versorio, versorium non mouetur conuersione magneticâ regulari, vt in terrella; sed conuertitur respiciens semper polum magnetis, qui in circumferentia plani sedem habet. Praetereà si attrahendo lapis conuerteret versorium, tunc in primis latitudiuis gradibus, versorij breuioris finem ad corpus ipsum terrellae attraheret; non tamen attrahit ita vt ad contactum ferantur &coëant; sed conuertitur tantùm versorium, quantùm natura postulat, vt hoc exemplo patet. Cuspis Cuspis enim versorij in parua latitudine positi, non tangit nec coit cum lapide, sed tantùm inclinat versus illum. Insuper cùm declinando voluitur magneticum, non sistitur, aut detinetur à polo telluris aut terrellae, polus versorij; sed conuertitur regulariter, neque manet in aliquo puncto aut termino, nec rectà polum respicit versus quem versorij centrum procedit nisi in ipso polo, &semel tantùm inter polum &aequatorem; sed declinando incedit, prout situs centri immutatio, inclinationis causam dederit iuxta regulas magneticas.