Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 210
Unproofread scanNot analysed yet
Declinatio etiam ferri magnetici in aqua, in sequentibus demonstrata, constans est; nec ferrum magneticum descendit ad fundum vasis, sed permanet in medio conuersum super centrum suum pro debita sua declinatione; quod non accideret, si terra aut eius poli attrahendo deducerent finem magnetici ferri, vt ità declinaret. CAP. VI. De proportione declinationis pro latitudinis ratione, &de causa eius. E instrumenti fabricâ pro declinatione inueniendâ, de causis &modis declinationis, &variorum locorum varijs conuersionibus, de lapidis inclinatione, de instrumento per lapidis virtutem indicante gradum declinationis à quouis horizonte: tum de ferramentorum in meridiano lapidis, pro latitudine diuersâ per erectionem demonstratâ conuersione dictum est. Nunc verò de causis proportionis inclinationis illius ampliùs disserendum. Magnes lapis, &filum ferreum magneticum dum in meridiano ab aequatore versus polum feruntur, conuertuntur ad magnetem rotundum, tum etiam ad tellurem motu circulari.