Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 216
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc modo (mari commoto) ad libellam Horizontis pyxis erecta permanebit. Dirigenda est declinationis pyxis paruo versorio in base eius, posito ad variationis respectum, ad cuius circulum maiorem (vulgò, meridianum magneticum) planum erectae pyxidulae componitur: sic declinatorium (conuertibili suâ naturâ) gradum declinationis designat. In instrumento declinationis, ferrum magneticum quod in positione meridionali descendit, si paralleleticè conuersum fuerit perpendiculariter pendet. IN iusta positione, conuertibili suâ naturâ dum telluri conformaItur, infra Horizontem in obliquâ sphaerâ ad certum aliquem gradum descendit ferrum magneticum. Cùm autem instrumenti planum à plano meridiani remouetur; ferrum magneticum (quod versus polum tendit) non ampliùs manet in declinationis suae gradu; sed versus centrum magis inclinat: Directoria enim vis firmior est declinatoriâ; Et declinandi omnis potestas tollitur, si in parallelo fuerit instrumenti planum. Tum namque magneticum ferrum, quia propter axem transuersa positum locum sibi debitum obtinere non potest, perpendiculariter terram despectat; atque modò in suo manet meridiano, siue in illo qui vulgò magneticus dicitur. CAP. IX. Demonstratio directionis, aut variationis à vera directione, simul cum declinatione; vnico tantùm in aqua motu, à disponente virtute &conuertibili. llum ferreum tenue trium digitorum transeat per suberis corticem rotundum, ita vt possit cortex ferrum in aqua sustinere. Sit aqua illa in vase aut scypho vitreo satis amplo. Corticem rotundum Mapaulatim acutissimo cultello (ità vt maneat rotundus) circum secabis, donec sub aquę superficie vno aut altero digito maneat immobilis; &filum sit aequi libratum.