Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 217
Unproofread scanNot analysed yet
Sic praeparati fili finem alterum frica super magnetis finem borealem, alterum verò super meridionalem lapidis partem (artificiose admodùm, ne cortex vel tantillùm de loco moueatur) &rursus in aquam imponito: declinabit tunc filum circulari motu super centrum suum, infra planum horizontis, pro ratione latitudinis regionis; atque etiam declinans, variationis punctum (directione verâ perturbatâ) commonstrabit. Sit magnes (quo fricatur ferrum) robustus, qualis in omnibus magneticis declinationibus desideratur. Ferrum ita in aquam positum, &praeparatum magnete, cum declinans steterit; manet finis inferior in puncto variationis, in arcu magni circuli siue meridiani magnetici transeuntis per Zenith siue verticem, &punc tum variationis in horizonte, atque imum coeli punctum quod Nadir vocant: Quod demonstratur appositione magnetici versorij longioris, ex altero latere paululùm a vase. Haec est demonstratio absolutioris magnetici corporis conformationis ad vnitatem cum telluris corpore; in illa apparet naturaliter directio, cum suâ variatione, &declinatione.