Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 222
Unproofread scanNot analysed yet
Suspicabantur namque non sine diuinâ &animatâ naturâ posse motus tam varios fieri, corpora ingentia certis temporibus torqueri, admirabiles potentias in alia corpora infundi; quibus totus muudus varietate pulcherrimâ florescit, per formam hanc primariam globorum ipsorum. Veteres, vt Thales, Heraclitus, Anaxagoras, Archelaus, Pythagoras, Empedocles, Parmenides, Plato, &Platonici omnes, neque solùm seniores Graeci, sed Aegyptij, &Chaldaei in mundo animam quandam vniuersalem quaerunt, &mundum totum animâ esse praeditum affirmant. Aristoteles non mundum vniuersum animatum, sed tantùm coelum; elementa verò sua inanimata esse constituit; astra autem ipsa animata. Nos verò animam hanc in globis solùm, &in eorum partibus homogeneis inuenimus; quae licèt non eadem omnibus insit (multò enim praestantior in Sole, &quibusdam stellis, quàm in alijs minùs nobilitatis) in plurimis tamen globorum animae virtutibus conueniunt. Similiter enim vnaquaeque pars homogenea ad suum globum appellit; &inclinationem habet ad directionem in mundo communem totius; &effirsae formae in omnibus eminent; &in orbem efferuntur, &limites habent suos: hinc motuum &conuersionum planetarum omnium ordo, &integritas, &non errantes sed certae &destinatae circuitiones. Quare Aristoteles sphaeris ipsis &coelorum orbibus (quos fingit) animam concedit, quia ad motum circularem &actiones habiles sunt &idoneae, ferunturque certis &definitis cursibus. Mirum profectò est quamobrem vnicus terrae globus cum suis effluuijs, ab eo eiusque sectatoribus damnatus sit, &in exilium (quasi excors &inanimus) eiectus, &ab omni mundi excellentis integritate deturbatus. Exiguum comparatione totius corpusculum, &in numerosa frequentia multorum millium obscurum, neglectum, &deformatum. Cui etiam socia elementa iungunt, pari infoelicitate misera &relicta. Monstrum igitur istud in Aristotelico mundo videatur, in quo omnia perfecta, viuida, animata; vnica verò terra, infoelix pars pusilla, impersecta, mortua, inanimata &caduca. Contrà verò Hermes, Zoroaster, Orpheus, vniuersalem agnoscunt animam.