Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 223
Unproofread scanNot analysed yet
Nos verò animatum totum mundum, omnes globos, astra omnia, tellurem etiam inclytam, proprijs &destinatis animis ab initio gubernari, motusque suae conseruationis habere existimamus. Nec desunt aut in homogenica natura insita, aut per homogenicum corpus sparsa organa actui organico conuenientia, quanquam non ista figurata ex visceribus vt animalia, aut membris manifestis composita, quae etiam in stirpibus quibusdam &vegetabilibus vix percipiuntur, vt neque ad omnem vitam manifesta instrumenta sunt necessaria; nec in astris vllis, sole, aut planetis maximè in mundo operantibus, organa vlla à nobis discerni aut fingi possunt: viuunt tamen, &vitâ imbuunt corpuscula in terrenis eminentijs. Si quid est de quo gloriari homines possint, illud quidem anima est, mens est; caetera namque animalia ab anima nobilitantur: Deus etiam (cuius nutu reguntur omnia) animus est. Quis ergò diuinis mentibus organa imperabit? quae organorum omnem compaginem superant, nec materiatis coërcentur organis. Sed in astrorum corporibus singulis vis insita aliter agit quàm in diuinis illis supra naturam ordinatis; in astris verò rerum fontibus, aliter atque in animalibus; in animalibus denique aliter atque in stirpibus. Misera conditio astrorum, abiecta sors telluris, si eximia