Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 227
Unproofread scanNot analysed yet
Ego inquit superioribus annis contemplando es Ptolemaei geographiam, inueni eleuationes poli Borei ab eo positas in singulis regionibus, ab ijs qui nostri temporis sunt, gradu vno c &decem minutis deficere: quae diuersitas vitio tabulae nequaquam ascribi potest: Non enim credibile est totam libri seriem in numeris tabularum aequaliter deprauatam esse: Eapropter necesse est ce polum Boreum, versus punctum verticalem delatum concedere. Longa itaque temporis obseruatio iam nobis caepit detegere, quae ce nostris maioribus latitarunt; non quidem ex eorum ignauiâ, sed e quia longi temporis obseruatione praedecessorum suorum caruere: Pauca enim admodum loca ante Ptol: in eleuationibus poli obseruata fuerunt, sicut &ipse testatur in principio suae Cosmographiae: e (Inquit enim) solus Hipparchus paucorum locorum latitudines nobis tradidit, quamplures autem distantiarum; praesertim quae ad solis ortum, seu ad occasum vergerent, ex generali quadam traditione conceptae fuerunt, non ex ipsorum authorum ignauiâ, sed quòd es nondum diligentioris mathematicae vsus foret. Mirum igitur non es est, si priores hunc tardissimum motum non perceperunt: Is etenim co in mille &septuaginta annis, versus apicem habitantium, gradu vno co ferè delatum se manifestat. Indicat hoc angustia freti Gaditani, vbi c tempore Ptolemaei, polus Boreus ab Horizonte gradibus 36 cum ce quarta: nunc vero 37, ac duplici quintâ, eleuatus apparet. Similem quoque diuersitatem indicat Leucopetra Calabriae, &singula e loca Italiae, illa videlicet quae à Ptolemaeo ad nostra tempora non e mutarunt. Ex hoc itaque motu, quae nunc habitantur loca, deserta ca tandem fient, at illa quae nunc torridâ zonâ decoquuntur, longo lice cèt temporis spatio, ad nostram coeli temperiem deducentur. Ita vt es trecentorum nonaginta quinque millium annorum curriculo, motus is perficiatur tardissimus. Ita iuxta has Dominici Mariae obseruationes, polus Boreus altiùs eleuatur, &latitudines regionum maiores existunt, quàm olim; vndè immutationem arguit latitudinum. Iam vero Stadius contrariâ prorsus opinione decreuisse latitudines per obseruationes probat. Inquit enim, Romae latitudinem in geographicis Ptolemaei esse 41 graduum: &ne quid mendi apud Ptolemęum obrepsisse causeris, in vrbe Roma die aequinoctij, nona pars gnomonis deest vmbrae, vt refert Plinius, &testatur libro nono Vi ce truuius. At recentiorum obseruatio, (vti refert Erasmus Rheinhol. e dus) prodit eandem hoc nostro saeculo 41 partium cum sextante: vt ce dubites vnius partis semissem, in mundine centro, an terrae obliquatione decreuisse probes. Videre ergò licet quomodò ex obseruationibus minùs exactis, de machina telluris temerè nouas &contrarias opiniones, &motus absurdos imaginantur.