Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 228
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum Ptolemaeus ab Hipparcho tantùm latitudines quasdam acceperit, nec ipse in plurimis locis eas obseruauerit: verisimile est ipsum cognitâ regionum positione, de latitudine ciuitatum, probabili tantùm coniecturâ aestimasse, quam deindè tabulis commendauit. Ita videre licet in Britannia nostra, ciuitatum latitudines, in duobus vel tribus gradibus errare, vt experientia docet: Quare minimè ex istis erroribus, nouus inducendus est motus, aut telluris inclyta natura magnetica, opinione tam leuiter conceptâ deformanda est. Atque isti faciliùs errores in geographiam irrepserunt, quòd virtus magnetica prorsus illis incognita fuit. Praetereà satis accuratae latitudinum obseruationes fieri non possunt nisi à peritis, amplioribus etiam adhibitis instrumentis, habitâque ratione refractionis luminum. CAP. III. De terrestris globi diurna reuolutione magnetica, aduersus primi mobilis inueteratam opinionem, probabilis assertio. Pud veteres Heraclides Ponticus, &Ecphantus, Pythagorici tum Nicetas Syracusanus, &Aristarchus Samius, alijque (vt videtur) nonnulli, existimabant terram mouere, stellas obiectu terrae occidere, easdemque cessione illius oriri. Cient quidem terram, &rotae instar cardine suo nixam, ab occasu ad exortum, circa cum volui. Philolaus Pythagoricus voluit vnam esse ex astris, &circa ignem verti in obliquo circulo, sicut sol &luna cursus habent suos. Mathematicus quidem ille insignis, &naturę scrutator peritissimus. Sed posteaquam philosophia à plurimis tractata, &diuulgata fuit, opiniones ad vulgi ingenia fictae, aut Sophisticis argutijs suffultae, plurimorum mentes perstrinxere, &multitudinis consensu, torrentis instar praeualuere. Explosa multa subindè apud veteres egregiè inuenta, &in exilium missa periere; aut saltem non ampliùs culta &aucta exoluerunt. Primus igitur Copernicus (inter recentiores, vir literariâ laude dignissimus) corporum mouentium yGoc mouentium φαινόμενα nouis hypothesibus illustrare aggressus est; quas rationum apodixes alij aut sequuntur, aut vt φαινομένην motuum symphoniam certiùs inueniant, obseruant, viri in omni literarum genere peritissimi.