Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 229
Unproofread scanNot analysed yet
Ita Ptolemaei &aliorum ad motionum tempora, &periodos inueniendas, suppositi &imaginatione concepti orbes, non necessariò admittendi sunt in philosophorum physicas auscultationes. Vetus est igitur opinio, &ab antiquis vsque deducta temporibus, nunc verò magnis cogitationibus aucta, terram diurnâ reuolutione 24 horarum spatio totam circumferri. Iam verò cùm Solem &Lunam, &planetas alios, &omnium stellarum ornatum, vnius diei naturalis spatio accedere &recedere videamus, aut terra ipsa motu diurno, ab occasu in ortum; aut coelum totum, &reliqua vniuersa alia rerum natura, ab ortu in occasum necessariò concitantur. Atque primùm quidem coelum supremum, &stellarum fixarum visibiles illos omnes splendores, incitari rapidissimo illo, &insanissimo cursu, verisimile non est. Praetereà quis ille vnquam artifex stellas quas nos fixas appellamus, in vna eademque sphaera deprehendit, aut sphaeras vllas reales, &quasi adamantinas esse ratione confirmauit: nullus hoc ipsum demonstrauit vnquam; nec dubium est quin quemadmodùm planetae dissimilibus interuallis à terra distant; ita ingentia illa &frequentissima lumina, altitudinibus à terra varijs, &remotissimis disiunguntur; non sphaericae alicui compagini, aut firmamento (vt fingunt) &concamerato corpori inhaerent: ita nonnullorum interualla, opinione quadam potiùs quàm reuera, propter inscrutabilem distantiam concepta sunt, alia multò magis illa superant, &sunt longè remotissima, quae cùm in caelo varijs distantijs collocata sint, aut in tenuissimo aethere, aut quinta illa subtilissima substantia, aut vacuo; quomodo permanebunt in tanta vasti orbis, corporis incertissimi, vertigine. Obseruatae sunt ab Astronomis stellae 1022; praeter has innumerabiles, aliae sensibus nostris apparent exiguae quidem, in alijs caligat sensus, vixque, nec nisi ab egregia oculorum acie percipiuntur, nec quisquam est qui optimis praeditus oculis, silente Lunâ, &rarissimo aëre, non sentit plurimas propter magnam distantiam exiguis luminibus incertas, &vacillantes: Quare &multas esse, &nulla oculorum acie comprehendi vnquam, credibile est. Quantum est igitur ad longissimè remotas illas fixas incomprehensum spatium, quanta phantasticae illius sphaerae, ampla &immensa profunditas? quàm longè à terra disiunctissimae stellae separantur, elonganturque supra omnem visum, artem omnem, &cogitationem? Motus iste igitur quàm erit monstrosus? Manifestum ergò est quòd sydera omnia tanquam in destinatis reposita locis, in ipsis conglobantur, quae centris proprijs nituntur, &circa ipsa confluunt partes eorum omnes. Quòd si motum habent, erit ille potiùs circa proprium cuiusque centrum, vt terrae motus; aut centri progressione in orbem, vt Lunae: non erit in tam numerosa soluta grege circularis motus. Quarum stellarum aliae propè aequatorem positae, rapidissimè circumferri, aliae propinquiores polo aliquantulùm mitius agitari viderentur, aliae quasi immotae, exiguam haberent rotationem.